- ACASTUS
- I.ACASTUSArchon Athenis τῶ διά βιου II. post Medontem praefuit ann. 36. circa tempora Davidis Regis Sub illo Ionica migratio Niauctore contigit. Illum excepit Archippus. Ioh. Marshamus Canone Chron. ad Sec. XIII.II.ACASTUSPeliae Thessalorum Regis fil. venator sagittis clarus. Ovid. Metam l. 8.——— Iaculoque insignis Acastus.Uxorem Cretheidem, sive Hippolytem duxit, quae cum Peleum amaret, neque ille contra huius amori obsequi vellet, ultro eum de stupri appellatione apud virum accusavit. Itaque Acastus, Peleô ceu venationis causâ in saltum Pelei montis abductô, ibique omnibus armis spoliatô, feris lacerandum eum praebuit. Verum Chiron, sive is Mercurius fuit, interveniens, acceptâ Vulcani machaerâ, Peleum liberavit: qui postea domum reversus, Acastum cum uxore interfecit. Hor. l. 3. Od. 7.Narrat pene datum Pelea Tartaro,Magnessam Hippolytem dum fugit abstinens.Vide Pindarum Nem. carm. 4. et 5. Ovid. Met. l. 11.—— Magnctas adit vagus exul, et illicSumit ab Aemonio purgamina caedis AcastoEt Fastorum l. 2.Actoridem Peleus, ipsum quoque Pelea PhociCaede per Aemonias solvit Acastus aquas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.